monumenta.ch > Tertullianus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 13, 4
Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora; nam hae sunt notae captivitatis. Dii vero qui magis tributarii, magis sancti; imo qui magis sancti, magis tributarii. Maiestas quaestuaria efficitur. Circuit cauponas religio mendicans . Exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri ; non licet deos nosse gratis, venales sunt.